Evangelium Secundum Lucam*

Caput 20: Versus 9

Coepit autem.Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod coeperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat.Vineam.Moraliter:Vinea Domini sabaoth, domus IsraelIsa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti.Et ipse peregre,etc. Qui ubique est, diligentibus se praesentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.
(* Traductions européennes)